- ATELLANI
- ATELLANIolim proprie Exodiarii fuêre, vide in voce Exodium: postea cum Mimis vel Mimicis scurris iisdem esse coepêre. Unde et Exodiarius, pro Mimo, seu mimico scurta, apud Amm. Marcellin. l. 28. Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum impensiore, per applicatos homines ad loquendum, ut in omni spectaculo exodiario, venateri, aurigae, et histrionum generi omni et Iudicibus celsis, itidemque minoribus; nec non etiam matronis, clametur assidue, per te ille discat. Iuvenalis vetus Interpres, ad versum cit.Urbicus exodio risum movet Atellanae:Exodinarius, inquit, apud Veteres in fine ludorum intrabat, quod ridiculus foret: ut quidquid lacrimarum atque tristitiae coegissent ex tragicis affectibus, huius spectaculi risus detergeret, etc. Sed fallitur, cum Exodiarios in sine Ludorum intrâsle scripsit; exodia enim Artellanarum non introducebantur in sine Fabularum, et res erant ab illis prorsus separata. Vide quae hanc in rem suggerit Salmas. ad Vopise. in Aureliano. c. 42.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.